Digesta Iustiniani 36.1.68
inscriptio Paulus libro secundo fideicommissorum
D.36.1.68pr. Qui ita institutus esset ‘si coheres eius adisset’, uti potest lege Falcidia, etsi coheres eius coactus adisset, modo si ipse non coactus adierit hereditatem.
D.36.1.68.1 Etiam absentis procuratori, si desideraret, posse restitui hereditatem ex hoc senatus consulto Iulianus scripsit, si tamen caveat de rato habendo, si non evidens absentis voluntas esset․ sed dicendum est, ut heres, qui suspectam dicat, non sit compellendus adire, si incertum sit, an mandaverit, quamvis ei caveatur, propter fragilitatem cautionis․ quod si sponte adierit hereditatem, non magna captio est: sed actiones, si non mandavit, transibunt eo tempore, quo ratum habuerit.
D.36.1.68.2 Si damnum in servo hereditario datum sit, licet per servum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen transit legis Aquiliæ actio ad fideicommissarium: hæ enim actiones transeunt, quæ ex bonis defuncti pendent.
D.36.1.68.3 Si legatus Romæ compulsus adierit hereditatem et restituerit, cogetur Romæ actiones pati fideicommissarius, quamvis heres non cogetur.
D.36.1.68.4 An ubi defunctus conveniri debuit, et fideicommissarius debeat? videndum, si sua sponte heres adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat․ oportet itaque ibi fideicommissarium conveniri, ubi vel domicilium habet vel maior pars restitutæ hereditatis habetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
