Digesta Iustiniani 36.1.67.1
inscriptio Mæcianus libro quinto fideicommissorum
D.36.1.67pr. Servo invito domino vel ignorante non recte restituetur hereditas: sed si postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, verum ipsi domino adquirentur actiones․ nec quia hereditatis adquisitionis similis est hæc restitutio, iussum præcedere oportet, sed ut, dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit exemplo bonorum possessionis, neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino an servo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut opera servi opus est: atquin in bonorum possessione vel in adeunda hereditate consensus eius necessarius est․ itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire et restituere hereditatem.
D.36.1.67.1 Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, si non nupsisset, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset․ idem in ceteris quoque condicionibus Iulianus noster probat, quæ similiter nisi fine vitæ expleri non possent․ secundum quam sententiam cautione præstita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem condicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem.
D.36.1.67.2 Cum prætor cognita causa per errorem vel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem.
D.36.1.67.3 Si pupillo infanti restituere hereditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam servo eius et ipsi pupillo tutore auctore restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, quam in muto pubere volente sibi restitui hereditatem. si autem heres recuset adire hereditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante periculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus ipse id desiderare possit, cum fari non possit․ quod aliquatenus circa mutos expediri potest, nam si auditus capaces sunt vel interrogati nutu possint significare velle se periculo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium․ sed et infanti non dubito omnimodo subveniendum idque ex similitudine iuris civilis vel honorarii constituendum est: sive enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutore auctore gerere posse videtur, sive de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset. ideoque et heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem․ quo exemplo et mutus, qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuvatur.
D.36.1.67.4 Si singulæ res ab herede traditæ sunt iussu meo ei cui eas vendiderim, non dubitabimus mihi intellegi factam restitutionem. idem erit, et si iussu meo tradantur, cui ego ex fideicommisso aliave qua causa eas præstare debuerim vel in creditum ire vel donare voluerim.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
