Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.1.65.5

AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

inscriptio Gaius libro secundo fideicommissorum

D.36.1.65pr. Facta in fideicommissarium restitutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum nactus fuerit possessionem.

D.36.1.65.1 Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones․ hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si vero ob id quod non restituerit æstimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariæ apud eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur.

D.36.1.65.2 Si heres scriptus restituerit hereditatem et postea de hereditate controversiam passus victus sit aut lite cesserit, durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas.

D.36.1.65.3 Si quis maiorem partem restituerit quam rogatus est, in eam partem quæ excedit non transferuntur actiones․ sed cum præcepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones.

D.36.1.65.4 Si heres ante restitutam hereditatem servum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non esset: et hoc est fatendum․ requirendum tamen et illud est, num cum incremento restituere heres rogatus sit hereditatem: si enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem restituere cogitur, nisi evidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contemplatione sui servum esse heredem institutum.

D.36.1.65.5 Rescripto divi Antonini significatur, ut, si quis accepta a Titio pecunia, quæ quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum pervenit et medii temporis fructus perdit. quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit restituere heredi eum oportere.

D.36.1.65.6 Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commiserit: ‘rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam’.

D.36.1.65.7 Si sub condicione heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni et adire et ita restituere: si vero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi eum explere eam alterius gratia․ sed et remitti eam ab initio visum est: plus enim tribui a prætore ei qui fideicommissum petit, quam testator voluit, absurdum est: utique autem testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem vocavit neque per hunc illi voluit restitui hereditatem.

D.36.1.65.8 Si dandæ pecuniæ condicio adscripta est heredi, debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione possit adire et restituere.

D.36.1.65.9 Quod si condicio adscripta est et ea est, quam prætor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat prætoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc restituta hereditate transferat eas ex senatus consulto.

D.36.1.65.10 Si vero nominis ferendi condicio est, quam prætor exigit, recte quidem facturus videtur, si eam expleverit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit prætor․ sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, ut Iulianus ait, et permittendæ utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto.

D.36.1.65.11 Si cum suspectam videret, hereditatem postulante me iussu prætoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis Falcidiæ beneficio adversus legatarios, si tu quoque ea lege uti poteras et quatenus uti poteras: nam si quid præterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a legatario relictum non venit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur.

D.36.1.65.12 Si Titius rogatus sit hereditatem Mævio restituere, Mævius Seio certam pecuniam, et Titius quartæ retinendæ beneficio adversus Mævium usus fuerit: Neratius scribit Mævium quoque Seio eo minus æquum esse præstare, ne ipse de suo damnum sentiat.

D.36.1.65.13 Iulianus ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Mævio et institutus suspectam sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere.

D.36.1.65.14 Si quis bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem bonorum possessionis adgnoscendæ transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui debebit hereditas, aliqua ex causa non potuit adire prætorem et postulare, ut petita bonorum possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bonorum possessionis admittendæ exhibendi fideicommissi gratia.

D.36.1.65.15 Admonendi autem sumus, si is, qui solvendo non sit, Titio herede instituto servum liberum esse iusserit et rogaverit Titium hereditatem eidem restituere, vix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur․ nam licet desiderante servo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas servo competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec hereditas ei restitui potest․ sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si is servus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑