Digesta Iustiniani 36.1.64.1
inscriptio Scævola libro quarto responsorum
D.36.1.64pr. A filia petit, ut, si liberis superstitibus moreretur, partem eius, quod ad eam ex bonis patris pervenisset, quod si sine liberis, universum fratri restitueret: quæritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat․ respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quæ restituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, æris alieni loco habendum.
D.36.1.64.1 Alumno certam pecuniam legavit et eam recipi a Sempronio mandavit et certas usuras alumno præstari, donec ad vicensimum annum pervenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem Septiciæ․ quæsitum est defuncto alumno intra annum vicensimum, an substituti fideicommissum petere possint, an vero in id tempus sustinere, quo, si viveret, alumnus vicensimum annum impleret․ respondi secundum ea quæ proponerentur posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
