Digesta Iustiniani 36.1.6.3
inscriptio Ulpianus libro quarto fideicommissorum
D.36.1.6pr. Recusare autem non tantum præsentes, sed etiam absentes vel per epistulam possunt: nam etiam adversus absentes postulatur decretum, sive certior sit eorum voluntas recusantium adire et restituere hereditatem sive incerta: adeo præsentia eorum non est necessaria.
D.36.1.6.1 Meminisse autem oportebit de herede instituto senatum loqui: ideoque tractatum est apud Iulianum, ad intestatos locum habeat․ sed est verius eoque iure utimur, ut hoc senatus consultum ad intestatos quoque pertineat, sive legitimi sive honorarii sint successores.
D.36.1.6.2 Sed et ad filium qui in potestate est hoc senatus consultum locum habet et in ceteris necessariis, ut a prætore compellantur miscere se hereditati, sic deinde restituere: quod si fecerint, transtulisse videbuntur actiones.
D.36.1.6.3 Si fisco vacantia bona deferantur nec velit bona adgnoscere et fideicommissario restituere, æquissimum erit, quasi vindicaverit, sic fiscum restitutionem facere.
D.36.1.6.4 Item si municipes hereditatem suspectam dicant heredes instituti, dicendum erit cogi eos adgnoscere hereditatem et restituere: idemque erit et in collegio dicendum.
D.36.1.6.5 Titius heres institutus Sempronio substituto rogatus est ipsi Sempronio hereditatem restituere: institutus suspectam dicebat hereditatem: quæritur, an cogendus est adire et restituere hereditatem․ et deliberari potest: sed verius est cogendum eum, quia interesse Sempronii potest ex institutione quam ex substitutione hereditatem habere, vel legatis vel libertatibus onerata substitutione: nam et si legitimus heres fuerit is, cui fideicommissaria hereditas relicta est, idem dicitur.
D.36.1.6.6 Si quis alio loco restituere hereditatem iussus sit et suspectam eam dicat, Iulianus scribit cogendum eum esse similemque ei, qui in diem rogatus est restituere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
