Digesta Iustiniani 36.1.57
inscriptio Papinianus libro vicensimo quæstionum
D.36.1.57pr. Si patroni filius extrario restituerit ex Trebelliano hereditatem, operarum actio, quæ transferri non potuit, apud heredem manebit, nec ei nocebit exceptio, cum eadem prodesse non posset ei qui fideicommissum accepit․ et generatim ita respondendum est non summoveri heredem neque liberari ex his causis, quæ non pertinent ad restitutionem.
D.36.1.57.1 Imperator Titus Antoninus rescripsit in tempus directo data libertate non esse repræsentandam hereditatis restitutionem, quando persona non est, cui restitui potest.
D.36.1.57.2 Qui fideicommissam hereditatem ex Trebelliano, cum suspecta diceretur, totam recepit, si ipse quoque rogatus sit alii restituere, totum restituere cogetur․ et erit in hac quoque restitutione Trebelliano locus: quartam enim Falcidiæ iure fideicommissarius retinere non potuit․ nec ad rem pertinet, quod, nisi prior, ut adiretur hereditas, desiderasset, fideicommissum secundo loco datum intercidisset: cum enim semel adita est hereditas, omnis defuncti voluntas rata constituitur․ non est contrarium, quod legata cetera non ultra dodrantem præstat: aliud est enim ex persona heredis conveniri, aliud proprio nomine defuncti precibus adstringi․ secundum quæ potest dici non esse priore tantum desiderante cogendum institutum adire, ubi nulla portio remansura sit apud eum, utique si confestim vel post tempus cum fructibus rogatus est reddere: sed et si sine fructibus rogatus est reddere, non erit idonea quantitas ad inferendam adeundi necessitatem․ nec ad rem pertinebit, si prior etiam libertatem accepit: ut enim pecuniam, ita nec libertatem ad cogendum institutum accepisse satis est․ quod si prior recusaverit, placuit, ut recta via secundus possit postulare, ut heres adeat et sibi restituat.
D.36.1.57.3 Quid ergo, si non alii, sed ipsi heredi rogatus sit restituere? quia non debet eidem quandoque quarta reddi quam perdidit, propter huius portionis retentionem erit audiendus․ sed nec illud translaticie omittendum est instituto, qui coactus est adire, fideicommissi petitionem denegandam esse: cur enim non videatur indignus, ut qui destituit supremas defuncti preces consequatur aliquid ex voluntate? quod fortius probabitur, si post impletam condicionem coactus est adire․ nam si pendente condicione, durum erit idem probare, cum et Falcidiam pænitendo potuit inducere: nec ignoro posse dici nullo modo fideicommissi petitionem denegandam ei qui iura sepulchrorum adquiri insequuntur, adeo senatus nihil apud eum ex ea parte, quam derelinquit, voluit relinquere, ut nec Falcidiam exercere possit nec præceptio apud eum relinquatur nec substitutio quoque secundarum tabularum ita facta: ‘quisquis mihi heres erit, filio meo heres esto’ eidem daretur.
D.36.1.57.4 Cui Titiana hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, Mævianam hereditatem, quam Titius defunctus ex Trebelliano Sempronio restituere debuit, et ipse restituere poterit sic ut alius quilibet successor.
D.36.1.57.5 Actiones temporariæ Trebelliani solent esse evicta hereditate ab eo, qui, posteaquam fideicommissam restituit hereditatem, victus est, scilicet ante restitutionem lite cum eo contestata: potestas enim evictionis tollit intellectum restitutionis indebito fideicommisso constituto․ plane si fideicommissum ab eo quoque qui postea vicit relictum est: quia possessor in ratione reddendæ hereditatis partem, quam fideicommissario restituit, heredi reputat, defendi potest actiones Trebelliani durare.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
