Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.1.56

AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

inscriptio Papinianus libro nono decimo quæstionum

D.36.1.56 Titius rogatus est, quod ex hereditate superfuisset, Mævio restituere․ quod medio tempore alienatum vel deminutum est, ita quandoque peti non poterit, si non intervertendi fideicommissi gratia tale aliquid factum probetur: verbis enim fideicommissi bonam fidem inesse constat․ divus autem Marcus cum de fideicommissaria hereditate cognosceret, his verbis: ‘quidquid ex hereditate mea superfuerit, rogo restituas’ et viri boni arbitrium inesse credidit: iudicavit enim erogationes, quæ ex hereditate factæ dicebantur, non ad solam fideicommissi deminutionem pertinere, sed pro rata patrimonii, quod heres proprium habuit, distribui oportere․ quod mihi videtur non tantum æquitatis ratione, verum exemplo quoque motus fecisse․ cum enim de conferendis bonis fratribus ab emancipato filio quæreretur, præcipuum autem, quod in castris fuerat adquisitum militi, relinqui placeret, consultus imperator sumptus, quos miles fecerat, non ex eo tantummodo patrimonio, quod munus collationis pati debuit, sed pro rata etiam castrensis pecuniæ decedere oportere constituit․ propter huiusmodi tractatus Mævius fideicommissi nomine cautionem exigere debet: quod eo pertinet, non ut ex stipulatione petatur, quod ex fideicommisso peti non poterit, sed ut habeat fideiussores eius quantitatis, quam ex fideicommisso petere potuit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑