Digesta Iustiniani 36.1.54
inscriptio Papinianus libro nono decimo quæstionum
D.36.1.54pr. Si res aliena Titio legata fuerit isque domino rei herede instituto petierit, ut hereditatem Mævio restituat, Mævius legatum inutiliter petet: non enim poterit consequi, quod ad institutum, id est rei dominum pervenire non poterat.
D.36.1.54.1 Servus ab altero ex heredibus libertatem, ab altero fideicommissum hereditatis accepit․ si neuter adire velit, nullæ prætoris partes erunt, quia neque propter solam libertatem compellitur adire neque is, a quo libertas data non est, propter eum, qui nondum liber est, ut adeat, compellitur: et senatus consulto locus est, cum ab omnibus directa, vel fideicommissa libertas ab eo datur a quo hereditas quoque relinquitur․ sed si forte is, a quo libertas data est, portionem suam repudiavit vel condicione exclusus est, cum portio eius ad alterum pervenerit, defendi poterit adire cogendum: quid enim interest, quo iure debitor libertatis et hereditatis idem esse coeperit?
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
