Digesta Iustiniani 36.1.53
inscriptio Papinianus libro septimo decimo quæstionum
D.36.1.53 Cum heres deductis legatis hereditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quæ peti non poterant․ sed cum uxori pro parte heredi scriptæ dos prælegetur eaque deductis legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quarta, quam per legem Falcidiam retinet, tantum efficiat, quantum in dote est, tamen pro sua portione dotis prælegatæ partem deducit․ cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemvis alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum. idem probatur et si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
