Digesta Iustiniani 36.1.46
inscriptio Marcellus libro quinto decimo digestorum
D.36.1.46pr. Postulante Sticho, qui eodem testamento libertatem et fideicommissam hereditatem acceperat, heres suspectam adiit: mox Stichus, antequam moram in recipienda hereditate faceret, decessit relicto herede Titio․ quæro, an in Titium, si nolit recipere fideicommissam hereditatem, actiones ex senatus consulto competant․ respondi: quoniam fere is, qui compulsus est adire hereditatem, confestim ei restituet, de manumisso dumtaxat senatus consulto comprehensum est nec heredis facta est mentio․ potest tamen evenire, ut restitutionem distulerit heres, veluti si pecuniam ei debuerit defunctus, quam retinere maluit quam petere․ ceterum existimo idem in herede eius constituendum, quod in illo constitutum est: cur enim recusaret, quam recusare non potuit is, cuius hereditatem suscepit? quod si forte ante hereditatis restitutionem sine herede decesserit libertus, perinde bona eius creditoribus hereditariis vendere permittendum est, ac si restituta hereditate decessit.
D.36.1.46.1 Set in huiusmodi quæstione rogo respondeas, an recte senserim. rogata est filia ex asse heres restituere hereditatis partem dimidiam deductis legatis minimis et ære alieno non magno, ut legi Falcidiæ locus non sit: mora facta non est restitutioni fideicommissi․ desidero verbo tenus mihi restitui hereditatem, ut ex Trebelliano senatus consulto agenti et ex eo competentibus actionibus etiam usuras debitas ex mortis die in tempus restitutionis persequar: item quæro et de pensionibus, quia locationum obligatio in hereditate fuit․ ab herede fructus nullos peto, sed illa desiderat refundere me aut concedere ei actiones usurarum et pensionum: non possum persuadere hereditatis appellatione, quam rogata erat mihi restituere, etiam hanc stipulationem usurarum ad me pertinere․ respondi: omnia hæc hereditatis appellatione continentur: quantum enim quod ad hoc refert, inter hæc ceteraque, quæ sub condicione sunt promissa aut in annos singulos vel menses, nihil interest․ sane pro fructu rei, quæ hereditate continetur, hæc cedunt, nec fructus fideicommissarium sequitur, si mora non intercessit․ sed quia non ut heres fideicommissum, ut sic dixerim, suppleat postulet, set qualis nunc est hereditas, desideret restitui sibi, nequaquam id debet heres recusare: nam et quodammodo in partem hereditatis senatus recipi voluit fideicommissarium et haberi heredis loco, pro qua parte ei restituta esset hereditas․ sed cum hereditarios nummos fæneravit aut ex fundis fructus percepit, nihil eo nomine præstat ei, cui hereditas per fideicommissum relicta est, si non intercessit mora, scilicet quia suo periculo fæneravit colendove fundo vel in cogendis fructibus insumpsit operam: nec æquum erat alterius, ut sic dixerim, procuratorem constitui․ nullum autem impendium vel opera intercedit heredis, cum his modis, de quibus est quæsitum, augmentum hereditas recepit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
