Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.1.4

AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

inscriptio Ulpianus libro quarto fideicommissorum

D.36.1.4 Quia poterat fieri, ut heres institutus nolit adire hereditatem veritus, ne damno adficeretur, prospectum est, ut, si fideicommissarius diceret suo periculo adire et restitui sibi velle, cogatur heres institutus a prætore adire et restituere hereditatem. quod si fuerit factum, transeunt actiones ex Trebelliano nec quartæ commodo heres in restitutione utetur: nam cum alieno periculo adierit hereditatem, merito omni commodo arcebitur․ nec interest, solvendo sit hereditas nec ne: sufficit enim recusari ab herede instituto․ neque illud inquiritur, solvendo sit hereditas an non sit․ opinio enim (vel metus vel color) eius, qui noluit adire hereditatem, inspicitur, non substantia hereditatis, nec immerito: non enim præscribi heredi instituto debet, cur metuat hereditatem adire vel cur nolit, cum variæ sint hominum voluntates: quorundam negotia timentium, quorundam vexationem, quorundam æris alieni cumulum, tametsi locuples videatur hereditas, quorundam offensas vel invidiam: quorundam gratificari volentium his, quibus hereditas relicta est, sine onere tamen suo.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑