Digesta Iustiniani 36.1.32
inscriptio Marcianus libro nono institutionum
D.36.1.32pr. Si cui pure libertas et per fideicommissum sub condicione hereditas relicta est, cogitur heres adire hereditatem, si suspectam dicat, et restituere: et deficiente condicione libertas ei eripi non potest.
D.36.1.32.1 Si autem ei, qui in diem libertatem accepit, hereditas per fideicommissum relicta fuerit, suspectam eam interim non posse adiri divus Pius Cassio Hadriano rescripsit, cum non potest nondum libero hereditas restitui: nec rursus contra voluntatem defuncti libertatem esse præstandam.
D.36.1.32.2 Si sub condicione heres institutus rogatusque hereditatem restituere non vult condicioni parere et adire hereditatem, si facti est condicio, debet parere et adire et restituere vel, si in dando sit, offerente fideicommissario․ recusante autem herede factum adimplere licentia dabitur fideicommissario secundum imitationem dationis factum implere, et tunc necessitas imponitur heredi adire hereditatem․ ceteræ condiciones, quæ non sunt in potestate heredis, ad officium prætoris non pertinent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
