Digesta Iustiniani 36.1.31
inscriptio Marcianus libro octavo quæstionum
D.36.1.31pr. Si legatus suspectam hereditatem dicat, et legationis tempore compellendus est accipere iudicium, quia hic non multum officio occupatur: et licet deliberare se dicat an adeat, cogendus est adire, sed non ut statim restituat, sed ut reversus domum, si putaverit sibi expedire, commodo Falcidiæ vel testamenti utatur vel, si non putaverit, restituat totam hereditatem, ne onera patiatur.
D.36.1.31.1 Si quis ‘bona sua’ vel ‘omnia sua’ rogaverit restituere, fideicommissariam restitutionem esse intellegendum est: nam meorum et tuorum appellatione etiam actiones contineri dicendum est.
D.36.1.31.2 Si filio familias vel servo restituatur ignorante patre familias vel domino et postea pater vel dominus ratum habuerit, transeunt ex Trebelliano senatus consulto actiones.
D.36.1.31.3 Multum interest, utrum quarta pars iure hereditario retineatur an vero in re vel pecunia: nam superiore casu actiones dividuntur inter heredem et fideicommissarium, posteriore vero apud fideicommissarium sunt actiones.
D.36.1.31.4 Et heres institutus rogatusque hereditatem restituere præcepta aliqua summa vel re, etiamsi in præceptione minus quam quarta pars esset, non amplius principem pati vindicaturum.
D.36.1.31.5 Sed et si sine ulla præceptione rogatus fuerit hereditatem restituere, plerumque quarta donata est a principibus: et ita divus Traianus et Hadrianus et Antoninus rescripserunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
