Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.1.3

AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

inscriptio Ulpianus libro tertio fideicommissorum

D.36.1.3pr. Marcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiæ iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta vero legata, ut in septem partes trecenta dividantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius․ quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quæ habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset.

D.36.1.3.1 Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii.

D.36.1.3.2 Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quæsitum est, utrum solida legata præstanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an vero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? Et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso.

D.36.1.3.3 Res, quæ ab herede alienatæ sunt, in quartam imputantur heredi.

D.36.1.3.4 Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis præceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita divisisset, rogavit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere․ imperator noster rescripsit præceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemoravit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et præceptiones videri cecidisse.

D.36.1.3.5 Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quæstionem de familia habitam vel tabulas aperuerit vel hereditatem adierit vel quid eorum quæ senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit․ quare commodum quartæ, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt․ sed et si prohibuerit testamentarium introducere vel testes convenire vel mortem testatoris non defendit vel ex alia causa hereditas fisco vindicata est, æque quartæ quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans vero fideicommissario restitueretur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑