Digesta Iustiniani 36.1.29
inscriptio Africanus libro sexto quæstionum
D.36.1.29pr. Ex asse heres institutus partem hereditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus partis tuæ restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur․ et plerisque placet non esse eos præstandos, quia nec ab herede præstarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem ius tuum tibi integrum conservari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri.
D.36.1.29.1 Idem tamen existimabant, si ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi æque quadrantem sub condicione restituere rogatus sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me adit, quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse restituendum.
D.36.1.29.2 Sed nec lege Falcidia in proposita specie usurum me puto, quamvis scriptus heres, si sponte adisset, uteretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
