Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.1.28

AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

inscriptio Iulianus libro quadragensimo digestorum

D.36.1.28pr. ita tamen, ut hi quibus restituetur hereditas actorem eligant et ad agendum et ad excipiendas actiones.

D.36.1.28.1 Si servum hereditarium heres, qui coactus adierit, iussisset adire hereditatem ab alio eidem servo relictam et tunc hereditatem, quam suspectam sibi esse dixerat, restituerit, an etiam eam hereditatem, quæ per servum adquisita esset, restituere deberet, quæsitum est. dixi non magis hanc hereditatem in restitutionem venire, quam quod servus hereditarius post aditam hereditatem stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset aut fructus, qui ex rebus hereditariis percepti fuissent, utique si nulla mora fideicommisso facta fuisset. sed si quid ante aditam hereditatem servus stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset, id restitui debebit, sicut fructus ante aditam hereditatem in restitutionem venient.

D.36.1.28.2 Qui suspectam sibi hereditatem dicit, nullum commodum ex testamento consequetur, quod habiturus non esset, si heres institutus non fuisset aut non adisset․ et ideo si pupillo substitutus fuerit itaque: ‘quisquis mihi heres erit, idem filio meo heres esto’, hereditatem, quæ ex substitutione ad eum pervenerit, restituere cogendus erit․ si vero detracto hoc articulo ‘quisquis mihi heres erit’ substitutus ita fuerit: ‘Titius filio meo heres esto’, tum, si solus patri heres extiterit, nihilo minus cogendus erit hereditatem pupilli restituere, si vero coheredem habuerit, retinebit pupilli hereditatem, quia potuit coherede adeunte, quamvis ipse patris omisisset hereditatem, ex substitutione adire.

D.36.1.28.3 Si pater filium, quem in potestate habebat, heredem scripserit et ab eo petierit, ut hereditatem Sempronio restitueret, isque suspectam sibi esse dicet, poterit ex Trebelliano senatus consulto hereditas restitui․ quare et si non inmiscuerit se hereditati, nihilo minus actiones, quæ ei et in eum competebant, ad Sempronium transferentur.

D.36.1.28.4 A patre heres scriptus et exheredato filio substitutus si rogatus fuerit hereditatem, quæ ad eum ex substitutione pervenerit, Titio restituere, cogendus non est vivo pupillo patris hereditatem adire, primum quia sub condicione fideicommissum datum est, deinde quia non probe de hereditate viventis pueri aget: mortuo autem pupillo compelli debet hereditatem patris adire.

D.36.1.28.5 Quod si duo heredes a patre instituti fuerint et utriusque fidei commissum sit, ut exheredati filii hereditatem restituerent, satis erit vel unum cogi adire: hoc enim facto etiam is, qui patris hereditatem non adit, filii hereditatem adire et restituere cogetur.

D.36.1.28.6 Quotiens filius emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, nulla ratio est compellendi heredis ad restituendam hereditatem et sicut neque legata neque fideicommissa cetera præstare cogitur, ita ne ad restitutionem quidem hereditatis compelli debet․ Marcellus : plane non est compellendus adire, si iam filius bonorum possessionem, ne intercidat fideicommissum mortuo herede instituto et omissa a filio bonorum possessione.

D.36.1.28.7 Qui ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituit, sive petat a debitoribus hereditariis sive ab eo petatur, exceptione restitutæ hereditatis adiuvari vel summoveri potest․ actiones autem fideicommissario competunt, quas habuit heres eo tempore, quo fideicommissum restituebat․ Marcellus : sed eas quoque actiones, quæ sub condicione erant et quarum dies eo tempore non cesserat, fideicommissario competere placet․ sed antequam restitueretur hereditas, exceptione aliqua heres adiuvandus non est: cum hoc minus ex causa fideicommissi sit restituturus.

D.36.1.28.8 Trebellianum senatus consultum locum habet, quotiens quis suam hereditatem vel totam vel pro parte fidei heredis committit.

D.36.1.28.9 Quare si Mævius te heredem instituerit et rogaverit, ut hereditatem Titii restituas, a quo esses heres institutus, et tu hereditatem Mævii adieris, perinde a te fideicommissum petetur, ac si fundum, qui tibi a Titio legatus esset, restituere rogatus fuisses: ideoque et si suspectam Mævii hereditatem dixeris, cogi te non oportet eam adire.

D.36.1.28.10 Quod si Mævius te rogaverit et suam hereditatem et Titianam restituere tuque sponte adieris hereditatem, uteris legis Falcidiæ commodo et partem quartam Mævianæ hereditatis retinebis, dimidiam et quartam ex fideicommisso restitues․ nec intererit, eidem utramque hereditatem an alii Mævianam, alii Titianam rogatus fueris restituere․ sed si suspectam Mævianam hereditatem dixeris, cogeris eam adire et restituere ei, cui rogatus fueris: is autem, cui Titianam hereditatem restituere rogatus fueris, non poterit te compellere ad adeundum.

D.36.1.28.11 Si ex Trebelliano hereditatem restituit heres et fructus prædiorum retinet vel ipsa prædia, sive etiam debitor eius qui testamentum fecit fuerit, necessarium est actionem adversus eum fideicommissario dari․ Marcellus : hoc idem necessario faciendum est, cum parte hereditatis restituta familiæ erciscundæ iudicium inter eum qui restituit hereditatem et qui receperit accipietur.

D.36.1.28.12 Qui rogatus est emancipato filio restituere hereditatem, cogi debet adire et restituere, quamvis filius contra tabulas bonorum possessionem accipere possit.

D.36.1.28.13 Si patronus ex parte debita heres institutus et rogatus restituere hereditatem suspectam sibi esse dicat, puto rectius facturum prætorem, si coegerit eum adire hereditatem et restituere, quamvis possit mutata voluntate eam partem hereditatis retinere.

D.36.1.28.14 Si præceptis quibusdam rebus heres rogatus sit restituere hereditatem et coactus eam adierit, an præcipere debeat? respondi eum, qui iussu prætoris adit hereditatem, omni commodo prohiberi debere.

D.36.1.28.15 Sed si eidem legatum esset sub hac condicione ‘si heres non esset’ et suspectam sibi hereditatem dicat, non aliter cogendus est adire, quam ut legata, quæ sub condicione ‘si heres non esset’ data erant, restituantur, non quidem a coheredibus, ne onerentur, sed ab eo cui restituta fuerit hereditas․ nam sicut explendæ fidei gratia cogendus est adire hereditatem, ita ob id ipsum damno adfici non debebit.

D.36.1.28.16 Heres ex asse erat instituta consobrina mea et eius fidei commissum, ut partem dimidiam hereditatis statim Publio Mævio restitueret, alteram partem, cum ipsa moreretur, eidem Publio Mævio: præterea alia aliis legata data sunt․ Mævius partem dimidiam hereditatis statim percepit et cavit, quod amplius quam per legem Falcidiam liceret cepisset, redditu iri: sed et ceteri legata solida acceperant et similiter de restituendo quod amplius percepissent caverunt․ mortua consobrina mea Publius Mævius desiderat sibi alteram partem hereditatis cum fructibus restitui․ quæro itaque, quantum ei restituere debeam? utrum quod supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remanserat nec amplius quicquam? an et ab aliis, quibus legata soluta sunt, repetere quid debeam et quantum? item quæro, si quod ab his ex stipulatione percepero et quod apud consobrinam meam supra quadrantem remanserat, non efficiet partem dimidiam hereditatis, an ex incremento et fructibus eius summæ, quæ supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remansit, supplere ei debeam, dumtaxat ne partem dimidiam hereditatis quantitas quæ restitueretur excedat? an vero, sicut Publius Mævius desiderat, quidquid seposito quadrante bonorum eiusque quadrantis fructibus perceptum est restitui ei debet? respondi, quod supra quadrantem penes consobrinam tuam remansit, si adiectis fructibus quantitatem partis dimidiæ hereditatis, quæ mortis tempore fuit, non minuet, totum Publio Mævio restituendum: nec ex stipulatione ab his, quibus legata soluta sunt, repeti quicquam potest․ si vero fructus quantitatem partis dimidiæ exuberant, quadranti tuo et fructibus eius accedet․ si vero fructus eius partis, quæ supra quadrantem apud consobrinam tuam remanserat, non implent quantitatem partis dimidiæ bonorum, ex stipulatione agi poterit․ in summa ratio ita ponenda est, ut tu omni modo quadrantem et fructus eius, præterea, si eius quod quadrantem excedit fructus in tantum excreverit, ut quantitatem partis dimidiæ bonorum excedat, etiam id quod excesserit retineas.

D.36.1.28.17 Qui suos servos rogatus est manumittere et hisdem hereditatem restituere, detracto pretio servorum hereditatem restituere debebit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑