Digesta Iustiniani 36.1.26
inscriptio Iulianus libro trigensimo nono digestorum
D.36.1.26pr. Quidam ita testamento scripserat: ‘a te, heres, peto fideique tuæ committo, ut quidquid ex hereditate mea ad te pervenerit, filio meo prima quaque die aut, si prius quid ei acciderit, matri eius des reddas’․ quæritur, cum antequam adeatur hereditas puer decesserit, an fideicommissum matri debeatur․ respondi, si puer, antequam dies fideicommissi cedat, decessisset, fideicommissum translatum esse ad matrem, postea autem quam dies fideicommissi cessit si decesserit, ad heredem pueri fideicommissum pertinere․ Sed an ea voluntas fuit patris familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam heredibus præstaretur, prætor æstimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri․ Marcellus : sed testatoris voluntati congruum est, quandocumque puer decesserit, sive antequam dies fideicommissi cedit sive postea, ad matrem transferri fideicommissum, si non iam puer hoc acceperit, eoque iure utimur.
D.36.1.26.1 Si servo herede scripto dominus rogatus est eidem servo restituere hereditatem, cum liber esset, utile fideicommissum est.
D.36.1.26.2 Si quis filium suum ex asse heredem instituit et codicillis, quos post mortem filii aperiri iussit, fidei eius commisit, ut, si sine liberis decesserit, hereditatem suam sorori suæ restitueret, et filius cum sciret, quod in codicillis scriptum esset, Stichum servum hereditarium testamento suo liberum esse iussit: heredes filii pretium eius servi sorori defuncti præstare debent libertate favore sui servata․ hoc amplius et si ignorasset filius codicillos a patre factos, nihilo minus heredes eius pretium præstare debebunt, ne factum cuiusquam alteri damnum adferat.
D.36.1.26.3 Sed et si servus iste a Sempronio heres institutus sit eamque hereditatem, posteaquam ex testamento fratris ad libertatem pervenerat, adierit, hereditatis quoque æstimationem heredes fratris sorori eius præstare debent, quia, si manumissus non esset, iussu mulieris adire eam potuisset․ si vero vivente filio Sempronius decesserit, hereditas in causa fideicommissi non deduceretur: quippe ab ipso filio adire iussus hereditatem ei adquireret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
