Digesta Iustiniani 36.1.24
inscriptio Iulianus libro trigensimo nono digestorum
D.36.1.24 Quotiens pater familias unum vel duos heredes coheredibus suis restituere hereditatem iubet, intellegitur easdem partes in fideicommissis facere, quas in hereditate distribuenda fecerit․ sed si iubeantur hi, quibus fideicommissum datur, pecuniam numerare atque ita fideicommissa recipere, ex quantitate pecuniæ, quam dare iubentur, voluntas colligenda est patris familias․ nam si ex disparibus partibus heredes scripti æquas partes dare iubentur, propius est, ut viriles recipere debeant: si vero summa pecuniæ dandæ congruit portionibus, hereditarias portiones accipere debebunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
