Digesta Iustiniani 36.1.23
inscriptio Ulpianus libro quinto disputationum
D.36.1.23pr. Mulier, quæ duobus filiis in potestate patris relictis alii nupserat, posteriorem maritum heredem instituit eumque rogavit liberis suis post mortem patris eorum hereditatem suam restituere vel ei qui eorum superesset: eisdem emancipatis a patre suo vitricus restituisse hereditatem dicebatur, mox alter ex filiis vivo patre decessisse: quærebatur, an is, qui supererat ex filiis, partem fratri suo restitutam petere possit quasi præmature datam․ Scævola divum Marcum in auditorio de huiusmodi specie iudicasse refert: Brasidas quidam Lacedæmonius vir prætorius, cum filiis suis ab uxore divortio separata, si morte patris sui iuris fuissent effecti, fideicommissum relictum esset, eos emancipaverat: post emancipationem fideicommissum petebant․ decrevisse igitur divum Marcum refert fideicommissum eis repræstandum intellecta matris voluntate, quæ quia non crediderat patrem eos emancipaturum, distulerat in mortem eius fideicommissum, non dilatura id in mortalitatem, si eum emancipaturum sperasset․ secundum hæc dicebam et in proposita quæstione decretum divi Marci esse trahendum et recte fideicommissum utrisque solutum.
D.36.1.23.1 Non est dubitatum cogi posse heredem institutum adire et restituere hereditatem servis, sive directa sive fideicommissaria libertas eis data fuisset, cum aspernari heres non deberet personam cogentis: habet enim hic quoque aditum, ut, qui nondum petere fideicommissariam libertatem possit nec directam sibi vindicare, propter spem tamen libertatis et hereditatis aditum ad prætorem et per se habeat.
D.36.1.23.2 Si heres post multum temporis restituat, cum præsenti die fideicommissum sit, deducta quarta restituet: fructus enim qui percepti sunt neglegentia petentis, non iudicio defuncti percepti videntur․ alia causa est, si sub condicione vel in diem rogatus fuerit: tunc enim quod percipitur summovet Falcidiam, si tantum fuerit, quantum quarta facit et quartæ fructus: nam fructus, qui medio tempore percepti sunt, ex iudicio testantis percepti videntur.
D.36.1.23.3 Sed enim si quis rogetur restituere hereditatem et vel servi decesserint vel aliæ res perierint, placet non cogi eum reddere quod non habet: culpæ plane reddere rationem, sed eius quæ dolo proxima est․ et ita Neratius libro primo responsorum scribit․ sed et si, cum distrahere deberet, non fecit lata culpa, non levi et rebus suis consueta neglegentia, huiusmodi rei rationem reddet․ sed et si ædes ustæ sunt culpa eius, reddet rationem․ præterea si qui partus extant et partuum partus, quia in fructibus hi non habentur. sed et ipse si quem sumptum fecit in res hereditarias, detrahet. quod si sine facto eius prolixitate temporis ædes usu adquisitæ sint, æquissimum erit nihil eum præstare, cum culpa careat.
D.36.1.23.4 Cum proponeretur quidam filiam suam heredem instituisse et rogasse eam, ut, si sine liberis decessisset, hereditatem Titio restitueret, eaque dotem marito dedisse certæ quantitatis, mox decedens sine liberis heredem instituisse maritum suum, et quæreretur, an dos detrahi possit, dixi non posse dici in eversionem fideicommissi factum, quod et mulieris pudicitiæ et patris voto congruebat․ quare dicendum est dotem decedere, ac si quod superfuisset rogata esset restituere․ quod si tantos fructus ex hereditate mulier percepit, ut inde poterit doti satisfieri, dicendum est potius fructibus hoc expensum ferendum quam fideicommisso.
D.36.1.23.5 Ut Trebelliano locus esset, non sufficit de hereditate rogatum esse, sed quasi heredem rogari oportet․ denique si cui portio hereditatis fuerit legata (legari enim posse etiam portionem hereditatis placet nobis) rogatusque fuerit hanc partem restituere, dubio procul non fiet restitutio ex senatus consulto ideoque nec quarta retinetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
