Digesta Iustiniani 36.1.19
inscriptio Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
D.36.1.19pr. In fideicommissaria hereditatis restitutione constat non venire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit rogatus et fructus restituere.
D.36.1.19.1 Plane fructus in quartam imputantur, ut est et rescriptum.
D.36.1.19.2 Quotiens quis rogatur hereditatem restituere, id videtur rogatus reddere, quod fuit hereditatis: fructus autem non hereditati, sed ipsis rebus accepto feruntur.
D.36.1.19.3 Si legatum sit heredi relictum et rogatus sit portionem hereditatis restituere, id solum non debere eum restituere, quod a coherede accepit: ceterum quod a semet ipso ei relictum est, in fideicommissum cadit: et id divus Marcus decrevit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
