Digesta Iustiniani 36.1.18
inscriptio Ulpianus libro secundo fideicommissorum
D.36.1.18pr. Ex facto tractatum est, an per fideicommissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat․ et senatus censuit rogari quidem quemquam, ut aliquem heredem faciat, non posse: verum videri per hoc rogasse, ut hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei restitueret.
D.36.1.18.1 Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum tale valere ait: ‘fidei tuæ committo, ut hereditatem Titii restituas’, cum esset is qui rogatus est a Titio heres institutus.
D.36.1.18.2 Non tantum autem si heredem quem scripsero, potero rogare, ut heredem faciat aliquem, verum etiam si legatum illi vel quid aliud reliquero: nam hactenus erunt obligati, quatenus quid ad eos pervenit.
D.36.1.18.3 Si quis caverit ‘peto ut illi des’ aut ‘illi fideicommissum relinquas’ aut ‘illi libertatem adscribas’, admittenda sunt: nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit accipiendum.
D.36.1.18.4 Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat hereditatem, Papinianus libro octavo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit․ mihi autem, quod ad naturales liberos attinet, voluntatis quæstio videbitur esse, de qualibus liberis testator senserit: sed hoc ex dignitate et ex voluntate et ex condicione eius qui fideicommisit accipiendum erit.
D.36.1.18.5 Ex facto tractatum memini: rogaverat quædam mulier filium suum, ut, si sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula liberos susceperat: quærebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset․ nos igitur hoc dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio deficiat, post deportationem vero susceptos quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam bona cum sua quodommodo causa fisco sint vindicanda.
D.36.1.18.6 Si quis rogatus fuerit filiis suis vel cui ex his voluerit restituere hereditatem, Papinianus libro octavo responsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum restitui velit․ sed si servus poenæ fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis videtur․ sed cum decedit, electionem illam, quam Papinianus deportato dedit, huic dari non oportet.
D.36.1.18.7 Si quis autem susceperit quidem filium, verum vivus amiserit, videbitur sine liberis decessisse․ sed si naufragio vel ruina vel adgressu vel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, videamus․ et magis non defecisse arbitror, quia non est verum filium eius supervixisse․ aut igitur filius supervixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non supervixit et extitit condicio: cum autem, quis ante ettype="Libro" subtype="parent" apparet, extitisse condicionem fideicommissi magis dicendum est.
D.36.1.18.8 Si quis ita fideicommissum reliquerit: ‘fidei tuæ, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas Seio hereditatem’, videri eum de liberis sensisse divus Pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, avunculum ab intestato bonorum possessorem habens, extitisse condicionem fideicommissi rescripsit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
