Digesta Iustiniani 36.1.17
inscriptio Ulpianus libro quarto fideicommissorum
D.36.1.17pr. cogi poterit: hoc idem et si ‘patrimonium’ fuerit rogatus et si ‘facultates’ et si ‘quidquid habeo’ et si ‘censum meum’ et si ‘fortunas meas’ et si ‘substantiam meam’․ et si ‘peculium meum’ testator dixerit, quia plerique ὑποκοριστικῶς patrimonium suum peculium dicunt, cogendus erit: de successione enim sua et hic rogavit․ nec ignoro in quibusdam ex his Mæcianum dubitare et voluntatis esse dicere quæstionem, utrum de pecunia tantum an et de successione testator sensit․ in ambiguo tamen magis de successione sensum dico, ne intercidat fideicommissum.
D.36.1.17.1 Sed et si quis ita rogaverit: ‘quidquid ad te ex hereditate bonisve meis pervenerit, rogo restituas’, cogi poterit adire et restituere hereditatem ex Trebelliano senatus consulto, quamquam pervenire proprie dicatur quod deductis oneribus ad aliquem pervenit.
D.36.1.17.2 Et generaliter autem potest dici ita demum quem non posse cogi adire et restituere hereditatem, si de re vel quantitate fuerit rogatus: ceterum si de universitate sensisse testatorem appareat, nulla quæstio est, quin, sive suspectam dicat, cogi possit, sive sponte adit, ex Trebelliano transeant actiones.
D.36.1.17.3 Inde quæritur, si quis hereditatem rogatus sit restituere deducto ære alieno vel deductis legatis, an suspectam dicens cogi possit adire et restituere hereditatem, quia vi ipsa magis id quod superest ex hereditate quam ipsam hereditatem restituere sit rogatus․ et sunt qui putent, ut Mæcianus, inutilem esse hanc deductionem: nec enim posse ex iure deduci quantitatem, non magis quam si fundum quis deducto ære alieno vel deductis legatis restituere sit rogatus: neque enim recipit fundus æris alieni vel legati minutionem․ sed Iulianum existimare refert Trebelliano senatus consulto locum esse et, ne dupliciter fideicommissarius oneretur, et cum heres æs alienum vel legatum deducit et cum convenitur a creditoribus et legatariis, restituta sibi ex Trebelliano hereditate debere aut deductionem eum non pati ab herede aut cavere illi heredem defensum iri eum adversus legatarios ceterosque.
D.36.1.17.4 Si quis heres institutus rogatus fuerit hereditatem non totam, sed partem restituere, vel si duobus restituere sit rogatus et alter ex his velit sibi restitui hereditatem, alter recuset: senatus censuit utroque casu exonerari eum, qui suspectam hereditatem dicit, totamque hereditatem transire ad eum, qui adire cogit.
D.36.1.17.5 Sed et si quis non hereditatis suæ partem dimidiam rogavit heredem suum restituere, sed hereditatem Seiæ, quæ ad eum pervenerat, vel totam vel partem eius, heresque institutus suspectam dicat, cum placeat illud quod Papinianus ait ex Trebelliano transire actiones, dici poterit, si suspecta dicatur hereditas, cogendum heredem institutum adire et restituere hereditatem totamque hereditatem ad eum cui restituitur pertinere.
D.36.1.17.6 Sed et si miles rogaverit quem res Italicas restituere vel res provinciales, dicendum est suspectam dicentem cogi adire et restituere: nam, ut eleganter Mæcianus libro sexto fideicommissorum ait, qua ratione ex certa re miles heredem instituere potest actionesque ei dabuntur, pari ratione etiam ex Trebelliano transibunt actiones: et quamvis placeat, cum quis hereditatem bonaque, quæ sibi ab aliquo obvenerunt vel quæ in aliqua regione habet, restituere rogat, ex Trebelliano non transeant actiones, tamen contra responderi in militis testamento ait: nam sicuti concessum est, inquit, militibus circa institutionem separare species bonorum, ita et, si per fideicommissum ab institutis heredibus id fecerit, admitteretur Trebellianum senatus consultum.
D.36.1.17.7 Cum quidam duos heredes instituerit eosque invicem substituerit et ab his petierit, sive uterque sive alter heres esset, ut hereditas sua ex parte dimidia restitueretur alicui post quinquennium, et scripti suspectam sibi hereditatem dicant, fideicommissarius autem desideret suo periculo adiri hereditatem: censuit senatus ambos heredes alterumve cogi adire hereditatem et fideicommissario eam restituere ita, ut fideicommissario et adversus eum actiones competant quasi ex Trebelliano restituta hereditate.
D.36.1.17.8 Mæcianus scribit: cum quis ex fideicommissariis abesset et præsentes desiderent suo periculo adire hereditatem translatisque in solidum actionibus in eum qui coegit absentes, si velint fideicommissum suscipere, a præsente petent: consequenter ait nec quartam eum retenturum adversus fideicommissarios suos, quia nec heres potuit.
D.36.1.17.9 Idem Mæcianus quærit, an is, qui duobus vel pluribus rogatus est restituere hereditatem, cogente aliquo adire possit et in horum, qui id non desideraverunt, portionibus Falcidiæ beneficio uti, sive ipsi quoque desiderent sibi restitui sive alius in locum eorum successerit․ et cum hodie hoc iure utimur, ut totum transeat ad eum qui coegit, consequens erit dicere quartæ retentionem amisisse eum qui coactus est, quia in solidum actiones transierint in eum qui coegit․ plane si proponas fideicommissarium non ita coegisse, ut tota hereditas in se transferatur: cum coeperint ceteri desiderare sibi restitui hereditatem, dicendum Falcidia eum uti posse․ recte igitur Mæcianus ait multum interesse, utrum totam restitui hereditatem sibi fideicommissarius desideraverit an suam tantummodo partem․ nam si sola pars transfertur, in residuo Falcidiæ erit locus: si tota hereditas translata sit, cessat huius legis beneficium.
D.36.1.17.10 Si servo duorum rogatus quis sit restituere hereditatem et alter cogere velit suspectam dicentem, alter restituere sibi recuset, hoc erit dicendum, quod in duobus, quorum alter suscipere voluit hereditatem, alter non.
D.36.1.17.11 Si pater filio, quem in potestate habet, rogetur restituere hereditatem, an filius patrem suum, si suspectam dicat hereditatem, cogere possit? et non est dubium patrem a filio per prætorem cogi posse.
D.36.1.17.12 Sed et si id fideicommissum ad castrense peculium spectaturum est et filius familias is fuit, qui munus militiæ sustinebat aliove quo officio præerat, multo magis dicendum erit posse eum postulare, ut pater suus cogatur adire et restituere hereditatem, quamvis contra obsequium patri debitum videtur id desideraturus.
D.36.1.17.13 Sed si servo suo rogatus sit cum libertate quis hereditatem restituere, sive directa data sit libertas sive fideicommissaria, dici poterit eum a servo suo non posse cogi adire hereditatem, quamvis, si sponte adisset, cogeretur præstare fideicommissariam libertatem et hereditatem: idque Mæcianus libro septimo de fideicommissis scribit.
D.36.1.17.14 Idem quærit, si quis paratus sit domino cavere de indemnitate, an possit cogi adire hereditatem, maxime et si pretium servi offeratur. et recte ait non oportere sub incerto cautionis committere se aditioni hereditatis.
D.36.1.17.15 Hi qui solidum capere non possunt, ex asse heredes instituti et rogati restituere solidum, adire hereditatem et restituere cogentur, cum nihil oneris apud eos remansurum.
D.36.1.17.16 Si ego heres institutus et rogatus sim Stichum manumittere vel alius legatarius, fidei autem meæ commissum sit, ut Titio hereditatem restituam, deinde Titii fidei commisit, ut Sticho eandem redderet: Stichus cogere me possit adire et restituere hereditatem.
D.36.1.17.17 Talis quoque casus a divo Pio terminatus est: nam servo uni ex heredibus legato per fideicommissum erat ab eo libertas data et ab altero hereditas․ divus etenim Pius rescripsit Cassio Dextro in hæc verba: ‘Hermias si Mosco Theodoto ex parte heredi instituto a Pamphilo testatore legatus est eumque Theodotus, postquam adierit hereditatem, prius quam a coherede eiusdem Pamphili adiretur hereditas, ad iustam libertatem perduxit et ob hoc in eum casum res perducta est, ut is qui legavit intestatus esse non possit, Hermia postulante mihi id Euarestus compellendus est periculo eius adire et ex causa fideicommissi hereditatem restituere’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
