Digesta Iustiniani 36.1.13
inscriptio Ulpianus libro quarto fideicommissorum
D.36.1.13pr. Ille, a quo sub condicione fideicommissum relictum est, causari quid non poterit, ne condicio deficiat et hæreat actionibus, cum nullum damnum sit futurum.
D.36.1.13.1 Secundum ea quæ ostendimus iam igitur non desideratur heredis præsentia.
D.36.1.13.2 Si de testamento aliquid quæratur, heres non debet audiri, si suspectam sibi hereditatem dicat: nam et si maxime dicatur vel ius testandi non habuisse eum qui testatus est vel de viribus testamenti vel de sua condicione, non erit audiendus.
D.36.1.13.3 Quid ergo si de viribus fideicommissi tractetur? hæc quæstio prætori prætermittenda non erit․ sed quid si qui fideicommissarius dicat: ‘adeat prius et sic de hoc quæratur’? credo interdum audiendum fideicommissarium, si cognitio prolixiorem tractatum habeat: finge enim verba fideicommissi de longinquo petenda et iustam deliberationem de quantitate fideicommissi incidere: dicendum erit compellendum eum adire, ne prius heres decedens fideicommissarium decipiat.
D.36.1.13.4 Tempestivum est requirere, per quem quis cogatur adire et restituere hereditatem: veluti si prætor aut consul fuerit heres institutus suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere ? et dicendum est prætorem quidem in prætorem vel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si iurisdictioni se subiciant, solet prætor in eos ius dicere․ sed et si ipse prætor heres institutus suspectam dicat, ipse se cogere non poterit, quia triplici officio fungi non potest et suspectam dicentis et coacti et cogentis․ sed in his omnibus casibus atque similibus principale auxilium implorandum est.
D.36.1.13.5 Si quis filius familias sit et magistratum gerat, patrem suum, in cuius est potestate, cogere poterit suspectam dicentem hereditatem adire et restituere:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
