Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.1.11

AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

inscriptio Ulpianus libro quarto fideicommissorum

D.36.1.11pr. Apud Iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum ‘si heres non erit’ et ob hoc suspectam dicat hereditatem, ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommissario, deinde cogendum․ nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei præstandum․ sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei damnum vel lucrum a fideicommissario sarciatur vel a prætore onus remittatur, quod recusat.

D.36.1.11.1 Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque patris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem.

D.36.1.11.2 Utrum autem præsenti an etiam absenti restitui possit procuratore adeunte prætorem, videndum est․ ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec vereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per prætorem succurri, sive cautum ei fiat, sive non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas․ est enim huius rei exemplum capere ex rescripto divi Pii in specie huiusmodi․ Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem dedit Albinæ directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogavitque, ut filiam manumitteret: sed et Titium rogavit, ut manumissæ Albinæ filiæ restitueret hereditatem․ cum igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a divo Pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte Albinæ competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manumittendam tutoremque filiæ manumissæ dandum, quo auctore restituatur hereditas filiæ statim, quamvis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem ætatem complesset․ cum autem possit, inquit, evenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, remedium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur venumdari bona Antistiæ, ac si heres ei non exstitisset․ cum igitur demonstraverit divus Pius succurri heredi instituto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi evenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑