Digesta Iustiniani 36.1.1
inscriptio Ulpianus libro tertio fideicommissorum
D.36.1.1pr. Explicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani.
D.36.1.1.1 Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octavo calendas Septembres Annæo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius verba hæc sunt:
D.36.1.1.2 ‘Cum esset æquissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quæ in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suæ commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremæ defunctorum voluntates.’
D.36.1.1.3 Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu prætextu metus censuerunt.
D.36.1.1.4 Quamquam autem senatus subventum voluit heredibus, subvenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conveniantur, exceptione uti possunt, heredibus subventum est: in eo vero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis.
D.36.1.1.5 Hoc autem senatus consultum locum habet, sive ex testamento quis heres esset sive ab intesto rogatusque sit restituere hereditatem.
D.36.1.1.6 In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio vel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet.
D.36.1.1.7 Bonorum quoque possessores vel alii successores ex Trebelliano restituere poterunt hereditatem.
D.36.1.1.8 De illo quæritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus consulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Mæcianus probat et nobis placet.
D.36.1.1.9 Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure vel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure vel in diem restituere, interim universam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si velit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones.
D.36.1.1.10 Si filio vel servo herede instituto rogatoque restituere hereditatem dominus vel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere.
D.36.1.1.11 Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere hereditatem.
D.36.1.1.12 Sed et si tutor vel curator adulescentis vel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit.
D.36.1.1.13 Fuit quæsitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pupillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? Et est decretum a divo Severo non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest.
D.36.1.1.14 Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem.
D.36.1.1.15 Si autem collegium vel corpus sit, quod rogatum est restituere, decreto eorum cui, qui sunt in collegio vel corpore, in singulis inspecta eorum persona restitutionem valere: nec enim ipse sibi videtur quis horum restituere.
D.36.1.1.16 Si heres præcepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem․ nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim æris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est․ sed cavendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit evictus a creditore, habeat heres cautum․ Iulianus autem cavendum non putat, sed æstimandum fundum, quanti valet sine hac cautione, hoc est quanti vendere potest sine cautione: et si potest tanti vendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quæ sententia multas quæstiones dirimit.
D.36.1.1.17 Si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legaverit et deductis ducentis rogaverit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an vero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate pervenit? Iulianus ait competere quidem adversus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem adversus fideicommissarium daturum, in heredem autem centum․ Et mihi videtur vera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid pervenit: neminem enim oportere plus legati nomine præstare, quam ad eum ex hereditate pervenit, quamvis Falcidia cesset, ut rescripto divi Pii continetur.
D.36.1.1.18 Denique nec ex militis testamento plus legatorum nomine præstatur, quam quantitas est hereditatis ære alieno deducto․ nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur.
D.36.1.1.19 Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi liberalitatem tantum ad priorem fideicommissarium heres voluit pertinere.
D.36.1.1.20 Sed si quadringenta habens ducenta legaverit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere rogaverit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum vero alia legatarius a fideicommissario petat․ quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra.
D.36.1.1.21 Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fideicommissarium dari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
