Digesta Iustiniani 35.3.5.pr
inscriptio Marcellus libro vicesimo primo digestorum
D.35.3.5 Videamus, an stipulatio ‘qua amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari’ adversus eum non sufficiat, qui legatum alii restituere ex fideicommissi causa debet․ sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum esse: cavebit scilicet legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet legatarius circuitu sublato heredi caveri․ sed et legatario præterea cavendum est, si (ut plerumque æquum est) pro rata ex fideicommisso retinere ei concedendum est, quamvis tantum ex legato apud eum erit remansurum, ut sufficere possit ad præstandum fideicommissum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
