Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.3.3.ult

SI CUI PLUS, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICUERIT, LEGATUM ESSE DICETUR

inscriptio Ulpianus libro septuagesimo nono ad edictum

D.35.3.3pr. nisi si dolo ipsius aliquid factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quæ in ista stipulatione continetur, tenebitur et replicatione repelli poterit.

D.35.3.3.1 Hæc cautio, quæ propter legem Falcidiam interponitur, fideiussorum habet præstationem.

D.35.3.3.2 Si in plures dies pecunia legata est, cum certum sit legem Falcidiam locum habere, non stipulationi, sed computationi locum esse Pedius ait, ut æstimetur, quanti sit quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quantum efficit æstimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis Falcidiæ ratio habeatur.

D.35.3.3.3 Quotiens futurum est, ut palam sit et ante diem venientem iam Falcidiam locum habere, totiens computatio eius fit․ nam si condicio in mora est, exspectabimus condicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis temporis habita ratione atque æstimatione sic de Falcidia disputabimus et committi stipulationem dicemus.

D.35.3.3.4 Quamvis autem omnes legatarii et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione cavere, tamen quibusdam remitti divi fratres rescripserunt, ut puta his, quibus minuta alimenta sunt relicta. Pompeiæ enim Faustinæ rescripserunt sic: ‘non eandem causam esse decem aureorum, quos annuos tibi testamento Pompeiæ Crispianæ patronæ tuæ relictos proponis, atque fuit alimentorum et vestiarii libertis relictorum, quibus propterea cautionis onus remittendum existimavimus’.

D.35.3.3.5 Item sciendum est fiscum hanc cautionem non pati, sed perinde conveniri posse, ac si cavisset․ ceteros autem, cuiuscumque dignitatis sint, licet iam legata perceperint, compelli debere ad cavendum divus Pius rescripsit: ex quo rescripto etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata voluit stipulationem interponi.

D.35.3.3.6 Si legatarius heredi, qui controversiam hereditatis patitur iam vel sperat, de restituendo legato sibi præstito caverit et evicta hereditas sit, sed neglegentia vel dolo eius qui legatum præstitit, dicemus non committi stipulationem propter viri boni arbitrium, quod inest huic stipulationi.

D.35.3.3.7 Item si ipse, qui præstitit legatum, ex alia causa sibi evicerit, ut puta quia invenitur sequenti testamento heres scriptus, in quo legatum iste legatarius non acceperat, dicemus committi stipulationem propter viri boni arbitrium.

D.35.3.3.8 Et generaliter ubicumque hereditatem vel quantitatem vel emolumentum præstitit is, qui hac stipulatione sibi prospexerat, dicendum est ibi committi eam, si modo culpa abest ab eo, qui stipulatus est.

D.35.3.3.9 Quæsitum est, an sæpius committatur․ et placet etiam sæpius eam committi, si per partes ablata est hereditas.

D.35.3.3.10 Si legatum fuerit præstitum ante interpositam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio ista interponatur? movet quæstionem, quod ea, quæ per errorem omissa vel soluta sunt, condici possunt et hic ergo quasi plus solutum videtur ex eo, quod cautio intermissa est. et ait Pomponius condictionem interponendæ satisdationis gratia competere et puto hoc probandum quod Pomponius, utilitatis gratia.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑