Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.2.95.ult

AD LEGEM FALCIDIAM

inscriptio Scævola libro vicesimo primo digestorum

D.35.2.95pr. Maritus uxoris res extra dotem constitutas administravit eaque decedens ante rationem sibi redditam administrationis ex asse eundem maritum heredem reliquit eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi cum moreretur restitueret, duas autem uncias nepoti. quæsitum est, an id quoque, quod ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit, cum ceteris bonis pro rata decem unciarum filio restitui debeat․ respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem venire debere.

D.35.2.95.1 Filiæ, quam mater rogaverat, si impubes decessisset, restituere hereditatem Titio, patruus legitimus heres exstitit: in ratione legis Falcidiæ ponenda desiderat deduci sortes, ex quarum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis suæ pluribus debita præstitit: quæsitum est, an, si eas deduxerit, cavere debeat defunctorum alimentariorum portiones pro modo sortium se restituturum․ respondit debere cavere.

D.35.2.95.2 Post aditam hereditatem triennio exacto legatariis heres legem Falcidiam opponit idcirco, quod administravit tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget tantum redigi ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est․ quæsitum est, an rationes defuncti et omnium instrumentorum hereditatiorum et pupillarium rationum legatariis desiderantibus heres describendi potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod velit et per hoc in fraudem legatarii inducantur․ respondit ad iudicis officium pertinere explorare ea, per quæ probetur, quanti sit in bonis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑