Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.2.88

AD LEGEM FALCIDIAM

inscriptio Africanus libro quinto quæstionum

D.35.2.88pr. Qui quadringenta habebat, trecenta legavit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legavit, si legi Falcidiæ in testamento suo locus non esset: quæritur, quid iuris est․ dixi τῶν ἀπόρων hanc quæstionem esse, qui tractatus apud dialecticos τοῦ ψευδομένου dicitur. etenim quidquid constituerimus verum esse, falsum reperietur․ namque si legatum tibi datum valere dicamus, legi Falcidiæ locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur․ rursus si, quia condicio deficiat, legatum valiturum non sit, legi Falcidiæ locus non erit: porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur․ cum autem voluntatem testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse.

D.35.2.88.1 Quid ergo dicemus, si ducenta legavit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur? nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra voluntatem testatoris existimabitur: rursus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem vel exstitisse vel defecisse․ ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit.

D.35.2.88.2 Quare cum quis tale quid consequi velit, sic consequetur: ‘si quo amplius legavi vel legavero, quam per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod Titio dedi heres meus damnas esto dare’.

D.35.2.88.3 Qui ducenta in bonis relinquebat, legavit mihi centum præsenti die, tibi æque centum sub condicione: post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summæ, quæ tibi relicta est, non amplius quam viginti quinque reciperet․ legis Falcidiæ ratio ita habenda erit heredi, ut viginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui verbi gratia efficient quinque․ cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime verum est: licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum․ quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit․ secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑