Digesta Iustiniani 35.2.78
inscriptio Gaius libro tertio de legatis ad edictum prætoris urbani
D.35.2.78 Quod si alterutro eorum deficiente alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis Falcidiæ habenda sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset, an singularum portionum separatim causæ spectandæ sunt? et placet, si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, adiuvari legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata, quia et legata quæ apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris legatariis aut nihil aut minus detrahatur: si vero defecta pars fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis Falcidiæ, atque si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
