Digesta Iustiniani 35.2.74
inscriptio Gaius libro tertio de legatis ad edictum prætoris
D.35.2.74 Quod autem dicitur, si ex iudicio defuncti quartam habeat heres, solida præstanda esse legata, ita accipere debemus, si hereditario iure habeat: itaque quod quis legatorum nomine a coherede accepit, in quadrantem ei non imputatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
