Digesta Iustiniani 35.2.68
inscriptio Æmilius Macer libro secundo ad legem vicesimam hereditatium
D.35.2.68pr. Computationi in alimentis faciendæ hanc formam esse Ulpianus scribit, ut a prima ætate usque ad annum vicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur eiusque quantitatis Falcidia præstetur, ab annis vero viginti usque ad annum vicesimum quintum annorum viginti octo, ab annis viginti quinque usque ad annos triginta annorum viginti quinque, ab annis triginta usque ad annos triginta quinque annorum viginti duo, ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum viginti․ ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit, quot ætati eius ad annum sexagesimum deerit remisso uno anno: ab anno vero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum annorum novem, ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum annorum septem, ab annis sexaginta, cuiuscumque ætatis sit, annorum quinque․ eoque nos iure uti Ulpianus ait et circa computationem usus fructus faciendam․ solitum est tamen a prima ætate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, ab annis vero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse videntur․ numquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur․ sic denique et si rei publicæ usus fructus legetur, sive simpliciter sive ad ludos, triginta annorum computatio fit.
D.35.2.68.1 Si quis ex heredibus rem propriam esse contendat, deinde hereditariam esse convincatur, quidam putant eius quoque Falcidiam non posse retineri, quia nihil intersit, subtraxerit an hereditariam esse negaverit: quod Ulpianus recte improbat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
