Digesta Iustiniani 35.2.63
inscriptio Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
D.35.2.63pr. Pretia rerum non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur․ nec enim qui filium naturalem possidet tanto locupletior est, quod eum, si alius possideret, plurimo redempturus fuisset․ sed nec ille, qui filium alienum possidet, tantum habet, quanti eum patri vendere potest, nec exspectandum est, dum vendat, sed in præsentia, non qua filius alicuius, sed qua homo æstimatur․ eadem causa est eius servi, qui noxam nocuit: nec enim delinquendo quisque pretiosior fit․ sed nec heredem post mortem testatoris institutum servum tanto pluris esse, quo pluris venire potest, Pedius scribit: est enim absurdum ipsum me heredem institutum non esse locupletiorem, antequam adeam, si autem servus heres institutus sit, statim me locupletiorem effectum, cum multis causis accidere possit, ne iussu nostro adeat: adquirit nobis certe cum adierit, esse autem præposterum ante nos locupletes dici, quam adquisierimus.
D.35.2.63.1 Cuius debitor solvendo non est, tantum habet in bonis, quantum exigere potest.
D.35.2.63.2 Nonnullam tamen pretio varietatem loca temporaque adferunt: nec enim tantidem Romæ et in Hispania oleum æstimabitur nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti secundis fructibus, dum hic quoque non ex momentis temporum nec ex ea quæ raro accidat caritate pretia constituantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
