Digesta Iustiniani 35.2.56.53
inscriptio Marcellus libro vicesimo secundo digestorum
D.35.2.56pr. Cum quo de peculio agi poterat, heres creditori exstitit: quæris, cuius temporis peculium computari oporteat in Falcidia lege. plerique putant, quod tunc in peculio fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum․ ego dubito, quoniam mortis tempus in ratione legis Falcidiæ ineunda placuit observari: quid enim interest, peculium servi post mortem creditoris deminutum sit an debitor pauperior factus sit?
D.35.2.56.1 Aliquis dicet: quid ex contrario, si ante aditam hereditatem adquisierit servus? et ego quæram, si debitoris, qui tunc non erat solvendo, ampliatæ facultates fuerunt? et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem videri fuisse hereditatem, sicuti cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii incrementum pleniorem faciet hereditatem.
D.35.2.56.2 Scævola notat: quid ergo, si idem servus defuncto et alii dena debuit et una decem habuit? augetur scilicet et his hereditas, decem, quæ defuncto naturaliter debebantur, in hereditate manentibus.
D.35.2.56.3 Is, qui in bonis unum dumtaxat servum habebat, legavit eum Titio et fidei eius commisit, ut post triennium manumitteret: debet ex eo, quod interim ex operis servi ad Titium pervenire potest, quarta apud heredem remanere, quemadmodum si directo post triennium servo libertatem dedisset eiusque usum fructum ei legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit.
D.35.2.56.4 Stichum tibi, servo tuo decem legavit vel contra tibi decem, servo tuo Stichum, libertatemque Stichi fidei eius commisit․ lex Falcidia minuit legata: redimere ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrumque legasset.
D.35.2.56.5 Sæpius evenit, ne emolumentum eius legis heres consequatur: nam si centum aureorum dominus viginti quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem legaverit, nihil aliud sub occasione legis Falcidiæ intervenire potest, quia vivus videtur heredi futuro providere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
