Digesta Iustiniani 35.2.54
inscriptio Marcellus libro quinto decimo digestorum
D.35.2.54 Pater filium, ex quo tres habebat nepotes, heredem instituit fideique eius commisit, ne fundum alienaret et ut in familia eum relinqueret: filius decedens tres filios scripsit heredes․ quærendum est, an omnino quasi creditores unusquisque in ratione legis Falcidiæ aliquid possit deducere, quia in potestate sua habuit pater, cui ex his potius relinqueret․ sed hac ratione nemo in Falcidiæ ratione quicquam deducet․ quod videndum, ne dure constituatur: utique enim in alieno ære habuit fundum, necessitate quippe obstrictus fuisset filiis eum relinquendi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
