Digesta Iustiniani 35.2.52
inscriptio Marcellus libro nono digestorum
D.35.2.52pr. Ex asse patronum heredem instituit libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legavit filio centum viginti, extraneo reliqua: deminutio legati, quod extraneo præstat legatum, proficit filio ad consequenda solida, quæ ei legata sunt.
D.35.2.52.1 Quacumque ex causa legata non præstantur, imputantur heredi in quartam partem, quæ propter legem Falcidiam remanere apud eum debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
