Digesta Iustiniani 35.2.49
inscriptio Paulus libro duodecimo ad Plautium
D.35.2.49pr. Plautius ․ Servo, quem tibi legaveram, fundum legavi․ Atilicinus Nerva Sabinus primum in servo rationem legis Falcidiæ habendam et quota pars ex eo decederet, eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde ex reliquis partibus fundi legis Falcidiæ portionem decessuram, sicut ex omnibus legatis. Cassius, quod servo pars lege Falcidia decedat, incipere servum fieri communem heredis et legatarii, communi autem servo cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in eam personam legatum consistere possit: qua ratione semel ex fundo partem legis Falcidiæ decessuram․ Paulus ․ Cassii sententia utimur: nam et divus Pius rescripsit servo communi fideicommissum datum totum ad socium pertinere.
D.35.2.49.1 Interdum evenit, ut propter rationem legis Falcidiæ sequens legatum exstinguatur, veluti si fundus et ad eum via legata sit per alium fundum: nam si pars fundi remanserit in hereditate, non potest procedere viæ legatum, quia per partem servitus adquiri non potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
