Digesta Iustiniani 35.2.36.ult
inscriptio Paulus libro tertio fideicommissorum
D.35.2.36pr. Sed si non servus ipse legatus sit, sed pecunia rogatusque sit legatarius servum suum manumittere, Falcidiam patietur et nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti æstimasse videbitur servum suum.
D.35.2.36.1 Quid si alienus servus fuerit? in eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere.
D.35.2.36.2 Sin vero heres servum rogatus sit manumittere, placet pretium eius, ut æs alienum deducendum esse.
D.35.2.36.3 Si solus servus legatus et fideicommissa libertate donatus fuerit, licet Falcidia interveniente totus vindicari petive potest․ sed et si aliud præterea capiat legatarius, adhuc servus totus peti potest: quartam autem utriusque ex legato retinendam, ne impediatur libertas.
D.35.2.36.4 Si incertum sit, an libertas præstari debeat, veluti quod sub condicione vel post tempus data sit, numquid incerto eo an præstetur, cum possit aut servus mori aut condicio deficere, interim Falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere vel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat, quam Falcidia detraxit? Cæcilio placebat, si quid ex operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium eius erogare eum debere propter legis Falcidiæ rationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
