Digesta Iustiniani 35.2.32.4
inscriptio Mæcianus libro nono fideicommissorum
D.35.2.32pr. Poenales actiones sive legitimæ sive honorariæ exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus computandæ sunt, quia morte reorum intercidere possunt․ e contrario autem eædem actiones nihil bonis rei defuncto eo detrahunt․ sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus et id quod in dies menses annosve singulos alicui quoad vivat debeatur․ etenim ea demum obligatio rei bonis deminutionem præstat, quæ in heredem transit․ nec contrarium est, quod vivente reo eo minus in bonis eius intellegebatur: nam et si ita stipulatus esset, ut cum moreretur debere ei inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum, si ipse sub eadem condicione promisisset, defuncto eo minuerentur.
D.35.2.32.1 Honorariæ quoque actiones, quæ intra certum tempus a prætore promittuntur, cum bonis actoris defuncto eo augmentum rei decessionemve, si tales erunt, ut in heredem quoque transeant, præstabunt.
D.35.2.32.2 Iulianus scribit, si utriusque heredis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem prætoriam accepit a legatariis, non æqualiter, sed pro suo modo legis Falcidiæ rationem et actionem ex stipulatu habiturum․ omnes enim prætorias stipulationes eiusdem interpretationis esse: nam constare ex iudicatum solvi stipulatione, sive a parte actoris sive a rei plures heredes exstitissent, non omnibus nec adversus omnes actionem contingere, sed dumtaxat his qui vicissent et adversus victos, hisque, adversus quos res defensa non esset, adversus eos, qui rem non defendissent.
D.35.2.32.3 Annua bima trima die aureis centenis legatis ex omnibus summis, non tantum ex posterioribus portionem legis Falcidiæ detrahi placuit.
D.35.2.32.4 Si Titio viginti legatis portio per legem Falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque Seio rogatus esset restituere, Vindius noster tantum Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quantum Titio ex viginti detractum esset․ quæ sententia et æquitatem et rationem magis habet, quia exemplo heredis legatarius ad fideicommissa præstanda obligabitur: nec quia ex sua persona legatarius inducere legem Falcidiam non possit, idcirco quod passus esset non imputaturum: nisi forte testator ita fidei eius commisisset, ut totum, quidquid ex testamento cepisset, restitueret.
D.35.2.32.5 Si autem manumittere servum vel suum vel alienum rogatus sit, omnimodo præstare debebit libertatem, nec hoc contrarium est superiori, quia favor libertatis sæpe et alias benigniores sententias exprimit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
