Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 35.2.30

AD LEGEM FALCIDIAM

inscriptio Mæcianus libro octavo fideicommissorum

D.35.2.30pr. In ratione legis Falcidiæ mortes servorum ceterorumque animalium, furta, rapinæ, incendia, ruinæ, naufragia, vis hostium prædonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quæ per servos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesve his datæ, ceteræ donationes, item servitutes, quibus liberata prædia pretiosiora fierent, actionesque adquisitæ, ut furti damni iniuriæ similesque, quorum nihil in rationem legis Falcidiæ cadit.

D.35.2.30.1 Vendere autem vel emere iussus certo pretio fundum aliamve quampiam rem in legis Falcidiæ ratione, cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisve sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi darive iussit, sed ut ei quidem portioni, quæ legatis deductis facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum est.

D.35.2.30.2 Prorsus diligenter animadvertendum est, ne, quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere, usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur․ quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quæ lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideive commissis detrahatur.

D.35.2.30.3 Verum est autem his solis, quæ pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quæ fieri ad æstimationem eorum bonorum, quæ mortis tempore fuerunt, quicquam detrahi.

D.35.2.30.4 Certis vero corporibus et his ipsis ita relictis: ‘pecuniam, quam in illa arca’, ‘vinum, quod in illis doleis’, ‘pondus argenti, quod in illis horreis habeo’, si sine culpa heredis deperierunt vel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quæ exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quæ per legem Falcidiam efficiatur ex æstimatione bonorum, quæ mortis testatoris tempore fuerint.

D.35.2.30.5 Incertæ autem res relictæ distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, veluti ‘argentum quod elegerit’, et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur: sin vero argenti pondus pure relictum esset, quamvis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quæ fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient.

D.35.2.30.6 Res tamen, quæ interierint, pro nulla parte ac ne æstimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratæ relictæ essent.

D.35.2.30.7 Tametsi autem legis Falcidiæ ratione, quæ condicionis implendæ causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres vendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendæ causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi․ quo loco amplius quæsitum est, an fideicommissarius quoque invitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset: sed id verisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita videatur.

D.35.2.30.8 Cum lex Falcidia intervenit, non veniunt in contributionem, quæ ipsi heredi a semetipso vel servo eius legata fideive commissa sunt․ alia causa est eorum, quæ in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem veniunt․ ac ne ea quidem, quæ quis servis suis inutiliter sine libertate legavit fideive commisit, in computationem eius legis cedunt.

D.35.2.30.9 Res, quas neque per fideicommissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiæ computationem non veniunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑