Digesta Iustiniani 35.2.25.pr
inscriptio Scævola libro quarto responsorum
D.35.2.25pr. Maritum suum et filium communem æquis partibus heredes instituit: quæsitum est, an in ratione legis Falcidiæ imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium pervenit․ respondit, si ex institutione filii tantum retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartæ nomine deducendum.
D.35.2.25.1 A liberto, cui fundum legaverat, per fideicommissum Seiæ annua decem dedit: quæsitum est, si lex Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiæ quoque annuum fideicommissum minutum videatur, cum reditus largiatur annuam præstationem․ respondit secundum ea quæ proponerentur non videri minutum, nisi alia mens testatoris probetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
