Digesta Iustiniani 35.2.22.1
inscriptio Paulus libro septimo decimo quæstionum
D.35.2.22pr. Nesennius Apollinaris Iulio Paulo․ Ex facto, domine, species eiusmodi incidit․ Titia filias suas tres numero æquis ex partibus scripsit heredes et a singulis legata invicem dedit, ab una tamen ita legavit tam coheredibus eius quam extraneis, ut Falcidiæ sit locus․ quæro, an adversus coheredes suas, a quibus legata et ipsa accepit, uti possit Falcidia et, si non possit vel doli exceptione summovenda est, quemadmodum adversus extraneos computatio Falcidiæ iniri possit․ respondi: id quidem, quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quo minus Falcidiam patiantur: sed cum is qui legatum præstaturus est ab eodem aliquid ex testamento petit, non est audiendus desiderans uti adversus eum Falcidiæ beneficio, si id quod percepturus est ex voluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat․ plane ceteris legatariis non universum, quod coheredi præstat, imputabit, sed quantum daturus esset, si nihil ab eo perciperet.
D.35.2.22.1 Servo herede instituto si a domino fideicommissa, a servo legata data sunt, prius ratio legatorum habenda est, deinde ex eo quod superest fideicommissorum․ dominus enim ideo tenetur, quod ad eum pervenit: pervenit autem, quod deductis legatis superest․ plane Falcidiam exercet.
D.35.2.22.2 Sed et si dominus omissa hereditatis aditione servum sibi substitutum adire iussit, prius erogantur quæ ab ipso domino data sunt, tunc eorum quæ a servo relicta sunt ratio initur, si patitur Falcidia.
D.35.2.22.3 Si debitori liberatio legata sit, quamvis solvendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen hoc non augeat hereditatem nisi ex eventu․ igitur si Falcidia locum habeat, hoc plus videbitur legatum, quod huic legatum esset: cetera quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc per alia; capere enim videtur eo, quod liberatur.
D.35.2.22.4 Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit nec ceteris contribuetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
