Digesta Iustiniani 35.2.21
inscriptio Paulus libro duodecimo quæstionum
D.35.2.21pr. Si pupillus, cui sine tutore auctore decem mutua data sunt, legatum a creditore meruerit sub hac condicione, si decem quæ acceperit heredi reddiderit, una numeratione et implet condicionem et liberatur naturali obligatione, ut etiam in Falcidia heredi imputentur, quamvis non imputarentur, si tantum condicionis implendæ causa data fuissent․ adeo autem et solvere videtur, ut repudiato legato vel Sticho qui legatus est mortuo nihil repetere possit.
D.35.2.21.1 Si ego et servus meus heredes instituti simus ex diversis partibus nec a servo erogatus dodrans, his quibus a me legatum est contra Falcidiam proderit, quod ex portione servi ad me pervenit supra Falcidiam eius portionis․ ex contrario si servo meo servus et mihi decem legata fuerint, servi Falcidia et decem mihi legatis non tenetur exemplo eodem Falcidiæ: nam quartam retineo ex persona servi, quamvis de mea portione nihil exhaustum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
