Digesta Iustiniani 35.2.15.7
inscriptio Papinianus libro tertio decimo responsorum
D.35.2.15pr. Quod bonis iure Falcidiæ contribuendum est a debitore, cui mortis causa pacto debitum remissum est, in factum concepta replicatione retinebitur.
D.35.2.15.1 Frater cum heredem sororem scriberet, alium ab ea cui donatum volebat stipulari curavit, ne Falcidia uteretur et ut certam pecuniam, si contra fecisset, præstaret․ privatorum cautione legibus non esse refragandum constitit et ideo sororem iure publico retentionem habituram et actionem ex stipulatu denegandam.
D.35.2.15.2 Non idcirco minus Falcidiæ rationem in ceteris annuis legatis admitti visum est, quod primo ac secundo anno sine ulla detractione fuissent legatario soluta.
D.35.2.15.3 Quod avus ex causa tutelæ nepoti debuit, cum avo nepos solus heres exstitisset, ratio Falcidiæ si poneretur, in ære alieno bonis deducendum respondi․ nec ad rem pertinere, quod heredem avus idemque tutor rogaverat, ut, si sine liberis ante certam ætatem decederet, tam hereditaria quam propria bona restitueret: non enim ex hoc hereditatem debito compensatam videri, cum vel ideo maxime declaretur non esse compensationem factam, quoniam heredem suum habere propria bona defunctus ostendit․ plane si condicio fideicommissi fuerit impleta, fructus hereditatis post mortem avi percepti pari pecunia debito tutelæ compensabuntur, sed quartam heres nepotis de bonis dumtaxat, quæ moriens avus reliquit, retinebit.
D.35.2.15.4 Cum fideicommissum, ex voluntate matris a patre moriente debitum, filio pater hereditate sua, quam in filium conferebat, compensari voluit: quod filio debetur, si ratio Falcidiæ poni coeperit, fini quadrantis, quem ex bonis patris cum effectu percepit, compensabitur atque ita superfluum æris alieni dodranti tantum detrahetur.
D.35.2.15.5 Ex donationibus in uxorem collatis quod heres eius reddere viro cogitur, in bonis mulieris non erit․ nam ita fit locupletior, ut tanto pauperior esse videatur: quod autem heres inde minuit, viro non perit.
D.35.2.15.6 Fructus prædiorum sub condicione verbis fideicommissi relictorum in causam fideicommissi non deductos heres in ratione Falcidiæ sic accepto facere sibi cogitur, ut quartam, et quartæ fructus ex die mortis, bonorum quæ mortis tempore fuerunt habeat․ nec ad rem pertinet, quando Falcidia lex admissa sit: nam etsi maxime post impletam condicionem fideicommissorum locum habere coepit, tamen ex die mortis fructus quadrantis apud heredem relinqui necesse est.
D.35.2.15.7 Fideicommissum portionis supplendæ gratia, pro qua matrem filius heredem instituit, eidem matri datum ratione Falcidiæ minuitur et eam pecuniam mater supra quartam portionis suæ percipiet.
D.35.2.15.8 Quarta, quæ per legem Falcidiam retinetur, æstimatione quam testator fecit non magis minui potest, quam auferri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
