Digesta Iustiniani 35.2.14
inscriptio Papinianus libro nono responsorum
D.35.2.14pr. Pater filiam, quæ a viro diverterat, heredem pro parte instituit et ab ea petit, ut fratri et coheredi suo portionem hereditatis acceptam deducta sexta restitueret, admissa compensatione dotis in Falcidiæ ratione․ si pater dotem consentiente filia non petisset, Falcidiam quidem iure hereditario, dotem autem iure proprio filiam habituram respondi, quia dos in hereditate patris non inveniretur.
D.35.2.14.1 Avia nepotibus heredibus institutis fideicommisit, ut omissa retentione, quæ per legem Falcidiam ex alio testamento competebat, solida legata fratribus et coheredibus solverent․ recte datum fideicommissum respondi, sed huius quoque onus in contributionem venire.
D.35.2.14.2 Duobus impuberibus substitutum utrique heredem existentem in alterius hereditate Falcidia non uti convenit, si de bonis alterius impuberis quartam partem hereditatis patris, quæ ad filios pervenerit, retineat.
D.35.2.14.3 Quod si frater fratri legitimus heres exstitit et impuberi supremo substitutus, portio quidem paternorum bonorum, quam intestatus puer accepit, rationi Falcidiæ non confundetur, sed quartam eius tantum portionem substitutus retinebit, quam inpubes accepit qui substitutum habuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
