Digesta Iustiniani 35.2.11
inscriptio Papinianus libro vicesimo nono quæstionum
D.35.2.11pr. In ratione legis Falcidiæ retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur.
D.35.2.11.1 Si servus sub condicione libertate data vita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non videbitur perisse: quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse videbitur.
D.35.2.11.2 Imperator Marcus Antoninus decrevit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem partem quam pro ea parte quæ relicta est legatorum nomine teneri.
D.35.2.11.3 Cum quidam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque provocatione interposita testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pronuntiatum: quæsitum est, utrum æris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola videretur fuisse in bonis, an vero succurri heredi necessarium esse videbitur․ sed videtur succurri debere, cum animus litigantis et optinendi votum hanc opinionem admittit.
D.35.2.11.4 Si servus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur: sed cuius pretii erit, qui, si viveret, non æstimaretur? nam et eos, qui moriente domino ea valetudine affecti fuerant, ut eos non posse vivere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati perisse responsum est․ nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur.
D.35.2.11.5 Quod vulgo dicitur in tabulis patris et filii unam Falcidiam servari quam potestatem habeat, videndum est: quamvis enim substitutus quæ a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut æs alienum quodlibet debeat, tamen propter ea, quæ data sunt tabulis secundis, contributioni locus est․ secundum quæ poterit evenire, ne substitutus quicquam retineat vel ut longe plus habeat quartæ paternæ hereditatis․ quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suffecisset? de suo (quadrante nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legavit de suo: nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento præstatur ultra vires patrimonii, cum in hac parte iuris legata, quæ tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta intelleguntur.
D.35.2.11.6 Si filio suo duos substituerit et alterius portionem oneraverit, tractari solet, an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet vel unus pupilli substitutus. et facile quis dixerit consequenter prioribus, quæ de patrimonii ratione dicta sunt, non esse Falcidiæ locum et ultra vires portionis conveniendum alterum substitutum․ sed verior est diversa sententia perinde huic quartam relinquendam existimantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli revocandi sunt ad intellectum institutionis․ quid tamen dicemus de altero substituto, qui non est oneratus? si forte nondum legata pupillus a se relicta solvit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum Falcidiam habiturum? atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio․ rursus si negemus, aliud aperte, quam quod volgo probatum est, respondetur․ itaque varietas exsistet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus est, velut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum conveniatur propter calculi confusionem․ huic consequens est, ut, si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, videlicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset.
D.35.2.11.7 Quæsitum est, si quis pupillo coheredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiæ ratio inquiri debeat? et quale est, quod volgo diceretur, legatorum rationem separandam? dixi, quantum ad legata, quæ pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur et invicem inducant contributionem․ sed legata, quæ ab instituto extero data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam pupillo datæ portionis habere substitutum, quamvis suam portionem habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, qui ex variis portionibus heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quæ conficeretur ex pluribus, neque referre, pure sæpe an sub diversis condicionibus sit heres institutus.
D.35.2.11.8 Si quis exheredato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legaverit, necessario ratio confundetur, cum ideo legata valere dixerit Iulianus a substituto relicta, quod idem patri heres exstiterit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
