Digesta Iustiniani 35.1.96
inscriptio Paulus libro primo ad Neratium
D.35.1.96pr. Titio usus fructus servi legatus est et, si ad eum pertinere desisset, libertas servo data est․ Titius vivo testatore decessit. libertas non valet, quia condicio nec initium accepit․ Paulus ․ ergo et si viveret Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse enim non videtur, quod nec incipit.
D.35.1.96.1 Servi usus fructus mulieri, quoad vidua esset, legatus, idem servus, si ea nubsisset, liber esse iussus est․ si mulier nubserit, liber erit, quia potior est legato libertas.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
