Digesta Iustiniani 35.1.84
inscriptio Paulus libro quarto decimo responsorum
D.35.1.84 ‘Illis libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et vestiaria dari volo’․ liberti in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoveretur: qua causa effectum est, ut quibusdam Romæ relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quæsitum est, an ab heredibus eius alimenta debeantur․ Paulus respondit condicionem quidem in persona libertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus morarentur, mortuo filio testatoris defecisse non videri․ sed si testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent, alimenta præstari voluit, contra voluntatem defuncti petentes audiri non oportere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
