Digesta Iustiniani 35.1.82
inscriptio Callistratus libro secundo quæstionum
D.35.1.82 Cum servus ita liber esse iussus sit ‘si rationes reddiderit’ eique fundum heres dare damnas sit, videamus, utrum condicio libertati præposita sit an vero et legato․ et quidem si libertati soli accipiamus præpositam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum invenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati utiliter cedit․ quid ergo continetur his verbis ‘si rationes reddiderit’? quidam hoc aiunt ‘si reliqua reddiderit’, quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione ‘si reliqua’ vel hac ‘si rationes reddiderit’․ sed nos neque condicionem meram putamus esse, quæ in datione exsistit, neque meram condicionem, quæ in facto sit, sed eam condicionem, quæ ex mixtura quadam consistit. nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo servus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit quidem res a facto, pervenit autem ad pecuniam․ inest his verbis etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit․ nam quod ipse vivus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat servo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret exciperet․ itaque cum servo sub hac condicione testamento libertas datur ‘si rationes reddiderit’, non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua solverit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
