Digesta Iustiniani 35.1.81
inscriptio Paulus libro vicesimo primo quæstionum
D.35.1.81pr. Iulius Paulus Nymphidio․ Quæsisti, si ita in testamento cautum esset, ‘Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali sua liber esto eisque decem heres dato’, an Sticho mortuo antequam rationes redderet, vel pariatore vel reliqua habente, libera esset mulier? et an de legato idem accipiamus․ libertate data, si rationes reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus videatur reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui․ quæ si nulla sunt, pure accepisse libertatem videbuntur: et si post aditam hereditatem decessit, competente libertate etiam legatum eos secutum est․ quod si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem condicione et contubernalis eius libertatem accepisse videtur et defecta videbitur condicione․ sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub condicione manumissum, contubernalem autem eius pure et illam coniunctionem non ad coniungendam condicionem, sed ad necessitudinem demonstrandam pertinere.
D.35.1.81.1 Tunc demum pro impleta habetur condicio, cum per eum stat, qui, si impleta esset, debiturus erat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
